HISTORIA LIBRI III REGUM

CAPUT IV: De morte Adoniae, et Joab et Semei

#III Reg. II#I Reg. II#III Reg. III

Sedit autem Salomon super thronum David patris sui, et procedente tempore Adonias supplicavit Bethsabee, ut impetraret a rege sibi dari Abisag Sunamitidem uxorem. Quae cum ingressa esset ad regem, positus est ei thronus ad dexteram regis, et ait: Parvulam petitionem deprecor a te, ne confundas faciem meam. Detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor. Et indignatus rex ait: Quare postulas hoc a me, mater? Postula ei etiam regnum. Ipse enim frater meus est major me, et habet secum potentes Abiathar et Joab. Et Abisag est quasi regina, et potens. Contra animam suam locutus est Adonias, et in opprobrium patris. Vivit Dominus, quia hodie occidetur Adonias. Et interfecit eum per manum Banaiae filium Joiadae. Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: Vade in agrum tuum, nec amplius ad faciem meam ingrediaris; vir mortis es, sed hoc te liberat, quia saepe cum patre meo laborasti, et portasti arcam coram eo. Abjecto igitur Abiathar, translatum est sacerdotium ad Sadoc, et de domo Ithamar ad domum Eleazari, sicut Samuel praedixerat Heli. Fuerunt autem post Phinees filii Eleazar privati sacerdotio quinque. Joseph qui genuit Joathan, qui Mareoth, qui Asophi, qui Achitob. Achitob autem genuit Sadoc. Porro Joab fugit in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris. Et misit rex Banaiam, ut advocaret eum. Et ait Joab: Non egrediar, sed moriar hic. Quod cum renuntiasset Banaias regi, dixit ei rex: Fac ei sicut locutus est, Et interfecit eum Banaias ad cornu altaris, et sepultus est in domo sua in deserto. Et constituit rex Banaiam pro eo super exercitum. Vocavit quoque rex Semei, et ait: Habita in Jerusalem, non egredieris inde. Quacunque die transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum. Qui respondit. Bonus est sermo regis, sic faciam. Et habitavit in Jerusalem tribus annis. Factum est autem post hoc, ut fugerent Semei servi ad Achis regem Geth, et descendit Semel in Geth, et reduxit eos. Quod cum nuntiatum esset Salomoni dixit ad eum: Cur sprevisti jusjurandum regis, et mandatum ejus transgressus es? Reddat Dominus malitiam, quam fecisti patri meo in caput tuum. Et interfecit eum rex per manum Banaiae. Et confirmatum est regnum in manu Salomonis.